

Liber Sapientiae*
Caput 4: Versus 3
Multigena autem impiorum.Alternatim de catholicis et haereticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam.Plantationes.Quoniam Graece, vitulus Latine dicitur: , quidam non intellexerunt esse plantationes, etvitulaminainterpretati sunt: qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.